- TOPIARIUM Opus
- TOPIARIUM Opuscum arbuscularum virgulae ductiles facili flexu in varias formas hominum, turrium, aedium, cubicolorum, modo humi, modo per hortorum et viridariorum spatia, finguntur, pulchre describitur Iul. Firmico, Mathes. l. 8. c. 10. Vide quoque Plinium Iunior. l. 3. Ep. 19. ad Calvis. A toptis dictum, quomodo Graeci funiculos appellant, quod in huiusmodi opere frutices, et arbusculae tonsiles, ut torqueri ac flecti queant in animalium aliatumque rerum similitudines, topiis sive funiculis soleant religari. Unde et topia appellata haec opera. Spartian. in Hadriano, c. 10. triclinii de castris et porticus et crytas et topia diruit. Et per topium pingere seu varietatibus topiorum ornare dicuntur Vitruvio, l. 7. c. 5. qui topiariam faciunt, artifices videl. Topiarii, quorum inter servos mentio est l. 60. §. ult. de legat. l. 3. l. 12. §. id respondit, et l. 16. in fin. ff. de instr. vel instrum. Pertinent itaque huc arbores maxime sequaces ac flexibiles, et tonderi aptae, ut sunt myrtus, buxum, acanthus, hedera, laurus, chamaedaphne, adianthus, et similia. Hinc ψαλιςοὶ μυῤῥινῶνες apud Hieroclem, tonsilia myrteta. Apud Martialem tonsile buxetum; l. 3. Epigr. 58. v. 3. et Firmicum, d. l. qui buxeas arbores tondens in belluas fingat. De acantho reliquisque vide suô locô. Peculiariter vero topiariae herbae nomine venit vinca pervinca, semper virens, in modum lineae foliis geniculatim circumdata, apud Plinium l. 21. c. 11. Porro qui talia fingebant, pingebantque, ac belluas, arbores, homines, antra, portus et alia id genus, variaque et minuta opere topiariô exprimebant, Ρ῾ωπογράφοι Graecis vulgo dicebantur, de qua vocesupra actum. Vide plura hanc in rem apud Forcat. in suo Cupid. Iurisperit. c. 5. n. 8. Turnebum, Advers. l. 14. c. 11. et l. 16. c. 23. Corrasium, Miscellan. l. 5. c. 21. Alexandr. ab Alex. Genialium Dier. l. 3. c. 25. Casaubon. et Salmas. Not. ad Spartianum loc. cit. Alios. Addam saltem de cupresso locum Plinii Senior. l. 16. c. 33. Trahiturque etiam in picturas opere historiali, venatus classesve et imagines rerum, tenui foliô, brevique et virente supervestiens. De buxo etc. Plinii Iun. l. 5. Ep. 6. Alibi ipsa buxus intervenit, in formas mille descripta, literis interdum, quae modo nomen Domini dicunt, modo Artificis. Et Post has Acanthus, hinc inde lubricus et flexuosus, deinde plures figurae pler aque nomina. Inde olim Neapoli legebatur, Lucrio. Aug. Topiario. ex. hortis. etc. Vide Laur. Pignorium, Comm. de Serves, et supra aliquid voce Rhopographi, infra it. in Tvichila.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.